Энтомологический кружок А. Куприянова » Библиотека » История Метода » Magnol Prodromus... 1689

Tinea online library


HTML версия:
Prodromus... [Lat.]

E-mail:
tinea@narod.ru

Материалы по истории систематического метода

[Pierre Magnol]
Petri Magnoli doctoris Medici Monspeliensis. Prodromus historiæ generalis plantarum, in quo familiæ plantarum per tabulas disponuntur.
Monspelii [Montpellier], Ex Typographiâ Gabrielis & Honorati Pech Fratrum, Regis, Tectofagum Comitiorum, Cleri, Universitatum, necnon Urbis, & Collegii, Typographorum. 1689

[6]

Præfatio.

Dum attento animo cogitarem, quâ methodo innumeram Plantarum multitudinem, sub certis generibus reducere possem, ut facilior congitio, Philiatros, ad earum amorem & studium invitaret : antiquorum, & recentiorum libros diu & seduló evolui, ut quod mihi magis arrideret, eligerem. Venit igitur primúm in mentem pinacem Caspari Bauhini (opus certè operosissimum) emaculare, & augere; sed quia Plantarum species ad sua genera non revocat, imo permiscet sæpiús, aliâ viâ incedendum esse arbitrarius sum. Roberti Morrisoni Tabulas cognitio[7]nis, & affinitas Plantarum (quam methodum á clarissimis Andreá Cæsalpino, & Fabio Columna, quidquid dicat & novam jacticet; mutuatus suit) multum ad faciliorem cognitionem juvare, flatim cognovi (ideo nomine familiæ, quod cognationem, & affinitatem includit) usus sum : sed, ut verum fatear, impossibile visum suit, tesseram, & notam infallibilem (sunt ipsius verba) invenire, nisi velimus multiplicare Plantarum genera in infinitum, nec ejus distributio in multis quadrat, dum V. G. pimpinellam quæ planta spicata est ad umbellas reducit, quia ut inquit pimpinella umbella est a dispositione foliorum, sed quid facit dispositio foliorum ad umbellam constituendam, præterquam quod maximus esset heteroclinarum Plantarum numerus. Doctissimi Johannis Raji [8] methodus nova pacebat, eamque maximè naturalem & philosophicam cum ipso arbitrabar, verum faciliorem mihi proponebam, quæ plantas affines in eádem tabulá conjungeret, & ideo difficilem, quamvis doctissimam inveni, quia difficile esset philiatris, chelidonium minus V. G. & alceam quærere in eádem tabulá, quia sunt semine nudo polyspermiæ, valerianam, cum mirabili perüana & pimpinellá, qua florem perfectum habent, semina verò nuda, & solitaria, cum nullam aliam inter se affinitatem habent.

Dum has difficultates perpendo, subiit animum, animalium genera, & differentias rimari, num ex eorum notis genericis, notas etiam vegetabilium eruere possem.

Vidi primo quam plurimas esse animalium familias propriis caracteribus [9] distinctas, secundo in iidem familiis varias esse species; sic inter bruta, multae recensentur canu species, inter aves multae species columbarum, sunt etiam in iisdem speciebus plures gradus affinitatis. Tertio quædam esse à familiá quasi exclusa & illegitima, nasci etiam monstra, quæ à rectá specie degenerant & animalia quæ videntur sine semine nasci.

Hos omnes gradus affinitatis in plantis etiam reperire, cognovi; sunt siquidem familiæ certis signis distinctæ, ut familiæ bulbiferarum, culmiferarum, earum quæ florem habent monopetalon, & aliæ plurimæ ut infra demonstrabitur. Secundo habent familiæ Plantarum varias species subalternas, quæ in alias plurimas subdividi possunt, sic in familiá culmiferarum sunt frumenta, & gramina, in familia papilionaceum, unifoliæ, [10] trifoliæ, quinquefoliæ, vel si ab involucro seminali species velis deumere, sunt sliculosæ, siliquosæ, vesicariæ, cochleatæ, sunt etiam familiis affines, ut videbitur in tabulá bulbosis affinium & aliis. Tertio sunt in familiis Plantæ quædam quasi illegitimæ, sic in familiá papaveracearum, est quasi illegitima nymphæa, quæ tamen ratione florum, & capitum ad illam reduci, debet, nisi velimus novam familiam pro nymphæá costituere, nascuntur denique monstra quæ plurimarum familiarum caracteres habent, & plantæ quæ videntur sine semine oriri, nullumque semen quoad sensum producere, ut plurimi musci, & filices.

Quemadmodum autem innumeræ visuntur animalium familiæ, ita in vegetabilibus plurimas proponimus familias; multo plures etiam consti[11]tui debere non infiscamur, plures enim plantas, familiis adjunximus, quæ justo titulo novas familias poterant constituere, ut minorem familiarum numerum efficeremus. Si enim inter animalia rara quædam avis, aut bellula, speciem tamen animalis sonstituit, ut de unico Phænice fabulabantur antiqui, nonne idem in Plantis deberet fieri quamvis unica esset.

Hæc animalium & vegetabilium relatio, occasionem mihi præbuit plantas ad certas familias reducendi (dum familias voco, comparativè ad hominum familias intellige), sed quia notas familiarum á sola fructificatione desumere, impossibile visu fuit, varias partes Plantarum elegi, in quibus praecipuæ notæ, & caracteres reperiuntur, radices nempé, caules, folia, flores, & semina; est etiam quædam simili[12]tudo, & affinitas in multis plantis quæ non consistit in partibus separatim sumptis, sed in toto composito, quæ sensus quidem ferit, sed verbis exprimi non potest, ut videre est in familiis agrimonoidearum, pentaphyllearium quas omnis botanicus judicabit esse congeneres, quamvis in radicibus, foliis, floribus, & seminibus differant; nec dubito quin etiam a primis germinationis foliis notæ familiarum desumi possent.

Neque enim in eorum sententiam venire potui, qui folia Plantarum esse solummodó partes accidentales pro arcendo frigore, aut calore docent. Quid enim (quæso) erunt plurimi musci in quibus folia tantum videmus, quid filicis præcipuæ, species quarum pulchritudo, & elegantia in foliis consistit. Certé inter muscos, quamvis aliqui florem, & se[13]men manifestè ferant, ut lycopodium, & polytricum aureum, non habita fructificationis ratione, aliis muscis á foliis desumpta nota familiæ, junximus. Culmiferarum sciam Plantarum familiam cum Rajo constitutimus, habitá culmi ratione. Quod si partes Plantarum, exceptis iis quæ fructificationi inserviunt essent accidentales, quis eodem modo dicere non posset, brachia, & crura in animalibus esse partes accidentales; at quis e contra non crediderit, quod quemadmodum arteriæ, & venæ in brachiis & cruribus disseminatæ afferunt, & referunt partium nutrimentum, partes Plantarum, venis, & alteriis officio respondentes, simili circulationis necessitate succum nutritium afferunt, & referunt.

Præcipuas tamen differentias á flore, & semine desumendas esse non [14] negamus, cum potiorem familiarum partem constituant; non neglectis aliis partibus, quæ magnam nobis facilitatem ad hoc opus exarandum, attulerunt.

Sequutus sum igitur ordinem a partibus Plantarum, desumptum, in quibus præcipuæ, & distinctivæ familiarum notæ reperiebantur, nec una contentus plures sæpius adjunxi; ideo orsus sum á caracteribus Plantarum qui á radice desumuntur, á bulbosis scilicet. Familiá Plantarum bulbosarum duos habet caracteres, bulbum, & caput seminae trigonum, sunt deinde bulbosis affines, quæ unum solummodo bulbosarum caracterem habent. Secundum primarum familiarum genus est culmiferarum quod á culmo determinatur. Tertium á foliis ut á partibus præcipuis, unde familiæ Plantarum mouscosarum, & ca[15]pillarium. Quatrum á floribus, & primo quidem á Plantis flore stamineo donatis, á quibus incipimus quia flores habent imperfectiores. Sequitur familia Plantarum flore monopetalo, quæ in plures alias subdividitur, aliæ enim á foliis, & flore, aliæ á solo flore, aliæ a flore, & involucro seminali distinguntur. Addimus familias Plantarum tetrapetalarum, & polypetalarum. Tetrapetalas autem á polypetalis distinximus ob maximum tetrapetalarum numerum. Quintum genus continet familias Plantarum quarum flores composito nominare possumus. Ultimo tandem arbores & frutices locamus.

Notandum autem est quod ab autoribus Plantæ quæ florem habent monopetalon, sæpè tetrapetalæ vocantur, quia flos in quatuor partes partes di[16]viditur, ita Clusius dicit florem thimeleæ quatuor foliolis constare, quamvis revera monopetalos sit, in quatuor partes divisus, florem dentillariæ quinquefolium, quamvis monopetalos in quinque pqrtes divisus. Ita paul. Amanus anagallidem dicit pentapetalam, quavis sit monopetala in quinque partes divisa. Facilè autem erit Plantas monopetalas á polypetelis distinguere, quia dum decidit flos monopetalos, simul decidunt partes quæ divisæ videbantur, & continuæ sunt, contra vero in polypetalis, quarum petala non simul, sed diverso tempore decidunt, ut fit in rosá, cisto, & aliis, aut separatim siccantur ut in malvá.

Generalem Plantarum divisionem in arbores, frutices, subfrutices, & herbas sequi, inutile putavi, quamvis plures arrborum familias constituerim; quia in eádem familiá [17] reperi herbas, frutices, & Arbores habentes eandem notam caracteristicam, ut præcipue videtur in familiá Plantarum flore papilionaceo, in quá tantus est arborum, fruticum, & herbarum numerus, ut duplicem familiam constituere coactus fuerim.

Quia vero in plurimis botanicorum libris, imperfectas habemus multarum Plantarum exoticarum descriptiones, reducendæ erunt ad familias, cum quibus majoem habent affinitatem; ut nihil huic operi desit, in quo debet considerari ordo, quem in historiá generali sequar (In hoc enim prodromo quasdam solum modo Plantas pro exemplo posui) In eá siquidem Plantas omnes cognitas ad familias reducam, cum iconibus, synonimis, brevi descriptione, loco natali, & præcipuis virtutibus; opus certe immensi laboris, sed ma[18]ximae utilitatis, quod si otia, & negotia permittant, laboresque nostri, honores, & munera debita recipiant, in lucem dabimus. Interim accipe, Lector benevolè, hunc prodromum, in quo ne mireris si plures Plantæ omissæ sint, quæ novas familias constituent in nostrá historiá gnerali, post quam Plantas omnes hucusque descriptas sigillatim examinavero, ut facillimam methodum tradam; plura etiam errata invenies, opus enim est sex mensium, quod memoriá duce (quæ fallit aliquando) composui, cum Plantas non haberem ad manus. Innumerus autem Plantarum numerus, & miranda varietas excusatio mihi erit semper legitima; praeterquam quod difficile est, ne dicam impossibile homini, non errate.

Полная библиографическая ссылка на этот ресурс:

[Pierre Magnol] Petri Magnoli doctoris Medici Monspeliensis. Prodromus historiæ generalis plantarum, in quo familiæ plantarum per tabulas disponuntur. Monspelii [Montpellier], Ex Typographiâ Gabrielis & Honorati Pech. 1689. Оцифровка А. В. Куприянова. http://tinea.narod.ru/library/methodus/magnol1689/

Hosted by uCoz